# In Psalterium Expositio 2.19.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.19.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.19.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Pia confessio initium sumit a Domino, unde novit periclitantibus venire praesidium. Et ut aerumnas suas beatissimorum martyrum coelus ostenderet, dicit, in adjutorium meum intende. Tunc enim adjutorium poscimus, quando periculis' subjacemus; ut aliquo remedio sublevati, calamitates diversarum possimus vincere passionum. Intende, dicit, propitius respice; quia omnia Dominus, etiam cum non rogatur, agnoscit. Sed mos iste periclitantium est, ut ita liberari credant, si se a Domino respici posse cognoscant. Et ne longius protraheretur beneficium quod sciebat venturum esse, adjecit: Domine, ad adjuvandum me festina. Sic dicitur, festina, quasi misericordia divina tardaret, et per moram adventus ejus fierent tormenta graviora. Festina ergo dicit Domino, qui festinabat de hujus saeculi clade liberari. Nam illi conjuncta est voluntas et accelerata perfectio, dum omnia Creatori serviunt, quoniam ejus imperio cuncta famulamur. Sic in uno versiculo multa conclusa sunt. Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rotatio, cum ea quae latius sentienda sunt, breviter explicantur. Sed non sequendus in omnibus generaliter hunc locum facundissimus Cassianus (in decima collatione (Cap. 10) plurima de ejus utilitate disserens) tanto honore concelebrat, ut quidquid monachi assumpserint, sine hujus versiculi trina iteratione non inchoent. Quem repetita saepius laude congeminans, nimis utilem probat esse ejus memoriam.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
