# In Psalterium Expositio 2.19.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.19.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.19.4

Vers. 2. Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam; avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala. Imitator capitis soi populas martyrum, emendationem inimicorum suorum expostulans, dicit: Confundantur et revereantur inimici mei. Confundi est, quando voluntates suas iniqua conscientia studio veritatis agnoscens, de facti sui perversitate turbatur. Revereri est, quando justitiam laesam nostra operatione cognoscimus, et pro his rebus poenas nos incurrere formidamus. Quod illis accidit qui, perversitate damnata, ad pietatem Domini conversionis studio redire festinant. Sequitur, qui queerunt animam meam. Bene singulari munero animam suam posuit turba fidelium, quibus est (sicut Scriptura dicit) anima et cor unum (Act. IV, 32). Quaerebant ergo inimici animam fidelium non ad venerationem, sed ut satisfacientes odiis suis eam a corpore suo segregarent. Quod factum est in martyrum passionibus, quando eos trucidabat persecutor infensus. Legitur et in bono, quaeri, sicut est: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Et quia hoc verbum homonymum est, addidit, ut auferant eam; quatenus istud in malum positum intelligere debuisses. Subjunxit, avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala. Avertitur retrorsum qui (sicut saepe dictum est), a prava cogitatione discedens, Domini jussa subsequitur. Sensus ergo talis est: Qui cogitant mihi mala, hanc retributionem suscipiant, ne in sua iniquitate persistant. O pia sanctorum, etiam ipsa quae putatur adversitas! Melius optabant inimicis quam sibi ipsi petere videbantur in prosperis constituti.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
