Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.19.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Prioris sensus excultio est, ut a suo proposito erubescentes, velociter compellantur abscedere, qui falsis laudationibus cognoscuntur fidelissimos increpare. Euge enim sermo laudantis est; sed hic sub ironia, id est sub irrisione dictum adverti debet, quoniam ab inimicis videtur esse prolatum. Sive illos increpat qui afflictiones martyrum poenasque collaudant, et non ad auctoris gloriam referunt quod eis est larga pietate concessum. Nam utrumque vitiosum est, aut alienis calamitatibus illudere, aut homines de sua possibilitate laudare.