# In Psalterium Expositio 2.19.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.19.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.19.7

Vers. 5. Ego vero egenus et pauper sum; Deus adjuvat me: adjutor meus et liberator meus es tu, Domine; ne tardaveris. Turba fidelium cum dominica passionis imitaretur exemplum, ipsa quoque verba ejus ad suam transtulit psalmodiam. Dicit enim ex persona sua Dominus in alio psalmo: Ego vero egenus et pauper sum; Dominus curam habet mei (Psal. XXXIX, 18); sicut et hic dictum est a persona beatorum. Sed dum dicit: Ego vero egenus et pauper sum, significat illos divites fuisse mundanos, de quibus dicit: Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Sed videamus, cum sit coelesti thesauro ditissima, ubique se egenam et pauperem dicit gloriosa paupertas; utique, quia mundanas copias non habet, et intus, ubi est dives, semper ambit, semper desiderat, semper accipit; sicut Apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse (Philip. III, 13); et iterum: Si quis existimat se scire aliquid, necdum cognovit quemadmodum eum oporteat scire (I Cor. VIII, 2). Vides merito dici tales egenos, tales pauperes, qui continue acquirere gratiam Divinitatis exoptant. Egeni enim sumus quando jugiter indigemus; pauperes, dum semper ad beneficia ipsius avida mente properamus. Sequitur, Deus adjuvat me, id est in tribulatione mundana, ubi cum vitiorum adversitate pugnamus, ubi et spiritus immundos hostes patimur, et Domini miseratione liberamur. Addidit utrumque conjunctura; ut adjutor sit Dominus in necessitatibus, et de hac saeculi clade liberator. Et intende quia dicit, tu, Domine, ut tota spes nostra ad eum debeat fixa respicere. Sequitur, ne tardaveris. Periclitantium mos est tardum judicare, quamvis celerrimum praestetur auxilium. Ille enim competenter et mensurate facit omnia; sed nos tardum putamus, quod desiderio magno requirimus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
