Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.19.8
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Totus hic psalmus coelestis philosophiae luce resplendet; est enim morali probitate formatus: petens in afflictionibus remedium, et inimicorum saluberrimam confusionem; ut erubescentes mala sua deserant, qui pravis actibus obsecundant. Deinde bonorum laetitiam et aeterna gaudia compromittit, et quod est in afflictione summa praesidium, celerrime Dominum venire deprecatur, qui hujus mundi praegravantes angustias adventus sui visitatione submoveat. Illo enim viso, diaboli corruit superbia, quae elim impia dominatione regnabat. Religatus est qui mundum peccatorum vinculis illigabat; et eousque Domini virtute perductus est, ut nunc sanctos paveat, qui pridem humano generi nequissimus imperabat. Unde desideranter et saepe dicendum est: Adjutor meus et protector meus es tu, Domine: ne tardaveris.