# In Psalterium Expositio 2.2.179.83-111

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.2.179.83 to 2.2.179.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.2.179.83

Et intende quod tertii decimi psalmi quinque versus, qui ad Judaeos competenter aptantur, subsequentes ademit; ut totum intellectum generaliter ad omnes incredulos populos absolute transponeret. Vers. 5. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut cibum panis? Deum non invocaverunt. Venit ad secundam partem, ubi Ecclesia Dei redarguit excedentes in populum Christianum. Dicendo enim: Nonne cognoscent, cognituros esse confirmat; quia facere non debent quod scelerata iniquitate praesumunt. Nam et ipsum verbum praeposteratis syllabis patet; intelligendum est enim, ne non cognoscent. Quae figura dicitur anastrophe, Latine perversio, quoties verba converso ordine proferuntur. Operantur vero iniquitatem, qui fideles Domini laniare contendunt, qui contra mandata ejus viduas opprimunt, pupillos exspoliant. Qui devorant, dixit, id est deglutiunt, totaque scelerum velocitate consumunt. Nec illud vacat quod dicit, plebem meam; ut ostenderet omnia superiora se dixisse de pessimis, quando eos in augmento sceleris plebem suam devorare testatur. Nam si illud generaliter de humano genere (ut quidam volunt) velis accipere, hic incompetens facta videbitur esse discretio. Et ut aviditatem dilacerationis ostenderet, addidit, sicut cibum panis; scilicet qui semper desideranter in usu est. Nam quamvis singulis quibusque temporibus escarum diversitate satiemur, jugiter nobis tamen panis edulium est. Subjunxit etiam, Deum non invocaverunt. Ad consolationes fidelium redit, quoniam quae a peccatoribus contra Domini voluntatem fiunt, fine celerrimo dissipantur; et quidquid praeter illum fuerit, velut fumus in auras evanescit aethereas. Vers. 6. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Peccatores mundi istius bona cogitantes, in isto saeculo magis timent, ne adepta felicitate fraudentur, ne divitiis minus perimantur inventis, ne acquisitis priventur honoribus. Hic enim vivi formidant amittere quae se tamen norunt humana conditione relinquere. Illa enim non cogitant per quae verissimo timore torquendi sunt, quando illis erit fletus et stridor dentium.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
