Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Venit ad secundam partem, in qua vehementius supplicat ne tempore senectutis suae projiciatur a Domino, quando fessa virtus corporis plus indiget adjuvari. Sed hanc senectutem non solum aetatem finitimam debemus accipere, sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Hoc enim significat, cum defecerit virtus mea, id est quando patientiae firmitas quassata mollescit, nec sustinere potest viribus suis onus tribulationis impositum. Tunc ergo io petit non debere derelinqui, quia cum ipso totum poterat sustinere.