# In Psalterium Expositio 2.20.17

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.17

Vers. 15. Os meum pronuntiavit justitiam tuam, tota die salutare tuum: quia non cognovi negotiationes. Justitia Patris Salvator est Dominus, quem se pronuntiaturum gentibus pollicetur. Et ne forte aliam crederes esse justitiam, addidit salutare tuum. Quid enim aliud denuntiare potuit fidelis, nisi unde fides Christiana surrexit? unde Ecclesiae in toto orbe fertiles pullularunt? unde salus mundi gloriosa incarnatione provenit? Tota vero die (sicut saepe dicium est) continuum tempus ostendit. Sequitur, quia non cognovi negotiationes. Pars ista versus, nisi bene requiratur, recipere cognoscitur quaestionem. Nam si omnis negotiator omnino damnandus est, nec illi hanc poenam refugiunt, qui artes reliquas exercere noscuntur. Quid est enim aliud negotiatio, nisi quae possunt vilius constare [ed., comparari], carius velle distrahere? Deinde in vitas Patrum Paphnutium illum sanctissimum virum per revelationem negotiatori legimus comparatum, et invenimus hodieque in Ecclesia Dei tractantes quidem mercimonia, sed summa fide pollentes. Actus enim pessimus non res honesta damnatur; sicut et divitem legimus non introire in regnum coelorum, cum tamen Job, Abraham, Isaac, Jacob, patriarchae facultatibus quoque fuerint affluentes. Negotiatores ergo illi abominabiles aestimantur, qui justitiam Domini minime considerantes, per immoderatum pecuniae ambitum polluuntur, merces suas plus perjuriis onerando quam pretiis. Tales Dominus ejecit de templo dicens: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis, speluncam latronum (Joan. II, 16). Ergo sensu iste taliter complectendus est, ut putamus: Os meum pronuntiavit justitiam tuam, quia non cognovi negotiationes, illas scilicet quae malis actibus inquinantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
