# In Psalterium Expositio 2.20.20

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.20

Vers. 18. Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me: donec annuntiem brachium tuum generationi. Apud Graecos duo nomina ista diversa sunt; senectam gravitatem vocant, senium se Litem finitimam. Sed quia Latinitas haec duo dissonantia sibi non habuit, hic aetates duae, quasi simili nomine nuncupantur, id est, senecta et senium. Sensus ergo talis est, ut quia se dixerat a juventute sua doctum, ut solam Domini justitiam praedicaret, nunc petit ut neque in matura, neque in senili aetate deseratur a Domino; quatenus ejus fortitudine roboratus, usque ad finem suum laudes possit debitas explicare. Sed videamus aetates istae quibus sunt assignandae temporibus. Juvenius fuit Ecclesiae, quando Dominus crucifixus est Christus, quando martyrum turba dimicavit, et monentibus fidelibus Ecclesias virtus apparuit. Senectam vero dicimus aetatem que nunc agitur proxima fini, quando proficit fides, et per universas Ecclesias Dei populus augetur, cum mundi istius tempora fugitiva decrescam. Senium autem tempus illud occiduam inteliigendum puto, quando et saevus illo tyrannus adveniet, et turba martyrum hanc vitam optato fine concludet. Sequitur, donec annuntiem brachium tuum generationi. Homo ille fidelis loquitur introductus, petens a Domino ut usque ad senectam et senium in. Ecclesiae congregatione permaneat, donec brachium Patris, id est Dominum Salvatorem succedenti generationi hominum debeat praedicare, sicut legitur: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? ut religio Christiana totius mundi devotione dilatetur, maxime cum in fine saeculi sanctorum praedestinatus numerus compleatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
