Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.25
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 23. Ego autem confitebor tibi in vasis psalmorum veritatem tuam. Cum Dominus fidelibus suis per exhortationes pias praemia aeterna promiserit, hic jam justus ille generalis laetus veritatem se psallere confitetur, id est, quia Domini promissa complenda sunt, dum nescit fallere, quod aeterna Veritas pollicetur. Pulchre autem definitum est psalmos vasa esse veritatis, quasi spiritualia dolia vinum Domini incorrupto sapore servantia.