# In Psalterium Expositio 2.20.28

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.28

Vers. 25. Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. Sicut superius dixit: Psallam veritatem tuam in vasis psalmorum et cithara, si· gnificare volens animae corporisque virtutes, ita et labia cordis sui cantatura promisit. Nunc autem adjecit, linguam meditaturam esse justitiam Dei, id est corporis sui substantiam, quae tunc plenissime laudes Domini meditabitur, quando regnum ejus in illa resurrectione perceperit. Sed ut finem saeculi debuisses advertere, sequitur, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi. Quod utique plenissime tunc fiet, quando a dextris justi, et a sinistris impii fuerint collocati. Duobus enim modis confunduntur et reverentur inimici, quando aut hic poenitentiam gerunt, et se errasse cognoscunt; aut certe in adventu Salvatoris, dum illa quae fieri non credebant, suis oculis manifesta conspexerint. Tunc ergo securae exsultationis tempus est sanctis, quando jam locum dominationis impii non habebunt; et laetabuntur justi, cum malorum omnium terminus advenerit, et bona Dominus sine fine concesserit, in qua Christianorum permanet indefecta petitio.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
