# In Psalterium Expositio 2.20.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, in te speravi; Domine, non confundar in aeternum. Hic iterum hypothetici syllogismi facies nobis decora subridet eo modo. Si, Deus, in te speravi, Domine, non confundar in aeternum; attamen, Deus, in te speravi; igitur non confundar in aeternum. Nunc quae sequuntur, Domino juvante, tractemus. Eligitur quidam fidelium, qui et primis temporibus fuit, et in praesenti esse non desinit, et usque ad finem saeculi perfecta in Domino mentis soliditate consistit. Hic totam spem suam in Domino ponens, gratiae nobis divinae sacramenta commendat, ne false in nobis praesumentes, muneris ejus prosperitate vacuemur. intelligamus quid est, quod se petit non confundi in aeternum; scilicet in illa judicii retributione ubi confundi omnino poenale est. Hic enim frequenter prospere confundimur, quando a pessima intentione revocamur, et in bonam partem traducti probabiliter erubescimus, qui pridem de nostro scelere gaudebamus. Praemisit ergo causam quare confundi non debeat in aeternum, scilicet quoniam speravit in Domino.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
