Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.20.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. In tua justitia libera me, et eripe me. inclina aurem tuam ad me, et libera me. Cum dicit: In tua justitia, misericordiam petit divinam; illius quippe est justitiae parcere supplicanti. Sic enim aequitati ipsius placitum est homini remittere, qui sua noscitur facta damnare. Libera ab imminentibus periculis dicit; eripe a potestate diaboli, ne cum eo sub aeternitate damnetur. Cum enim dicit, inclina, humilem se jacere profitetur: quia nisi divina gratia ad hominem se liberandum inclinaverit, ad illam misericordiam suis meritis non potest pervenire quam cupit. Non est enim cujusquam meritum, quod ad illum attingat, nisi ipse misericors ad peccatores pronus adveniat.