# In Psalterium Expositio 2.20.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.5

Vers. 3. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. Potest aliquos, nisi bene inspiciatur, offendere, quod supra protectionem divinam munitum locum noscitur addidisse: quasi vero locus defendat, quem virtus superna non vindicat. Sed prima sententia rogat ut ab inimicis spiritualibus ejus anima protegatur; deinde petit etiam corporis sospitalem, quae ab inimicorum telis ac gladiis loco munitissimo vindicatur. Metaphora a castellis tracta, quia tunc adversarios evadimus, quando locis munitissimis vindicamur. Sed locus iste divina protectio est, sicut in alio psalmo dicit: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 9). Quando enim cum Christo sumus, nullas diaboli insidias formidamus; quoniam fraudatur nequissimus ille proprio voto, ubi est divina defensio. Et vide sua suis quam pulchre sunt reddita. Firmamentum pertinet ad protectorem; refugium ad locum munitum. Quae duo merito sibi a Domino venire credidit, quia nihil suis viribus applicavit. AEstimo hic et aliud sentiendum, ut firmamentum in hoc saeculo Dominus dicatur, ubi et patientia quaeritur; refugium in illa beatitudine aeterna ubi jam aliquod periculum non timetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
