# In Psalterium Expositio 2.20.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.7

Vers. 5. Quoniam tu es patientia mea, Domine; spes mea a juventute mea. Dicit quapropter de manu peccatoris eripi debuisset; scilicet, quia patientia ipsius Dominus erat; ut cum ad ipsum intenderet, el per eum se salvandum crederet, omnia libenti animo sustineret. Patientia est enim honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria et diuturna perpessio. Sequitur, spes mea a juventute mea. Praemisit patientiam, ct spes ejus digne secula est; sicuti et Apostolus dicit: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem (Rom. V, 5,4). Prius est enim, ut cum Dei gratia per patientiam probemur, el tunc illam fructuosam spem, ipso donante, habere merebimur. Nam quod addidit, a juventute mea, illam aetatem significat in qua Domino credidit. Nam quocunque tempore ad ipsum veniatur, merito juventus nostra dicitur, quia in ipsa plenissimo robore solidamur. Sive illud, a juventute mea, significat ex quo coepit contra diaboli pugnare versutias. Ipsa enim aetas est quae ad certamen dirigitur, et ad colluctationes arduas aptissima vivacitate praeparatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
