# In Psalterium Expositio 2.20.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.20.9

Vers. 7. Tanquam prodigium factus sum mullis: et tu adjutor fortis. Prodigium in hoc saeculo fit fidelis, quando alia sectatur quam potest amare peccantium multitudo: quaerunt illi divitias, iste pauperiem; quaerunt illi epulationes, iste jejunia; quacrunt denique illi gaudia, iste tristitiam. Quemadmodum ergo non potest videri prodigium, qui se contra multorum cognoscitur tractare consensum? Hoc est quod oratores humile [ed,, humilis] causae genus esse dixerunt, quod sic contemptibile creditur, ut portentum potius aestimetur. Sed negligendae sunt humanae imputationes, quando divinae nobis probantur favere virtutes. Caducum est enim omne contrarium, ubi adjutor probatur esse fortissimus. Sed cum dicit, adjutor, admonet ut. Dei gratia suffragante, nos quoque ad bonum niti et contendere debeamus, ne divinis beneficiis inveniamur adversi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
