# In Psalterium Expositio 2.22.244.1-27

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.22.244.1 to 2.22.244.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.22.244.1

Salomon interpretatur pacificus. Quis est autem revera pacificus, nisi Dominus Christus, qui hominem diaboli versutia deceptum, ad Creatoris sui revocavit obsequium, fecitque colere salutis principem, qui sequebatur miserrimus mortis auctorem? Ipse enim Mediator Dei et hominum hodieque interpellat pro nobis; quem revera dicere nos recte pacificum ipsius verba testantur cum dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Sed pax ista non est quam bella disturbent, non est quam inquietudo ulla concutiat; sed imperturbata semper atque aeterna manens, nullius inimici contrarietate dissolvitur. Ipsa est de qua propheta dicit: Dabo vobis solatium verum, pacem super pacem. Divisio psalmi. Per totum psalmum propheta loquens, adventum significat Domini Salvatoris; in una eademque persona modo humanitatem ejus, modo divinitatem alternis panibus evidenter ostendens. In prima parte verba facit ad Patrem, judicium Filio petens ad populos judicandos, quod tamen praedestinatum ante saecula esse cognoscitur. Secunda, in judicio Domini filios pauperum dicit esse salvandos, et humiliandam diaboli sine dubitatione superbiam. Nam et ipsum quoque Virginis partum per quasdam similitudines mirabiliter cognoscitur indicare. Tertia parte refert quae bona contigerint de Spiritu sancto, et Maria Virgine, nato Domino Christo. Quarta ab omnibus regibus dicit adorandum, quia humanum genus a diaboli potestate liberavit. Quinta pronuntiat, quoniam humanis oculis visus, firmamentum fuit credentium, et provectus sine dubitatione justorum. Sexta aeterno Domino totius mundi consensu laudes perhibet esse solvendas. Septima hymnum Domino Christo jucundissima devotione persolvit. Sic Novi Testamenti clarum mani festumque initium per hujus psalmi senem constat expressum. Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, judicium tuum Regi da, et justitiam tuam Filio Regis. Cum dicitur, Deus, non videtur hoc nomen aliquam designasse personam; sed quoniam sequitur, da Filio, certissime Pater invocatus esse cognoscitur. Illud enim nomen relativum est, et hoc, quod non dicit, indicat;

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
