Latin
2.22.244.28 to 2.22.244.53
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.22.244.28-53
Unproofread scanNot analysed yet
sicut servi appellatione sentitur et dominus. Scire autem debemus ad distinguendas declarandasque personas sanctae Trinitatis sola haec nomina posse sufficere. Nam cum dixeris, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, plenissime sanctae Trinitatis visus cs declarasse personas. Haec enim nomina in sancta Trinitate sola sunt propria; caetera vero, id est natura, potestas, aeternitas, omnipotentia, et bis similia probantur esse communia. Quapropter beatissimus propheta desiderio glorioso flammatus, petit a Patre judicium dari Filio, quod sciebat esse venturum; sicut in Evangelio legitur: Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Judicium enim dictum est quasi juris dicium, id est quod in co jus dicatur. Et ut veracissima probaretur esse petitio, eadem iterum sequenti commate geminavit. Hoc €Bl enim quod dicit, et justitiam tuam Filio Regis, quod superius ait: Judicium tuum Regi da. Quod in Scripturis divinis ad exprimendam causam frequenter Invenis esse repetitum; sicut est illud: Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4); et illud: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2). Nam et sequens versus eodem modo depromitur. Quae figura dicitur epimone, id est repetitio crebra sententiae, quoties una res ad inculcandam causam diversis sermonibus iteratur. Meminisse autem debemus, quotiescunque aut ipse Dominus Christus sibi petit dari, aut alter ut ei concedatur expostulat, naturam humanitatis evidenter ostendi. Caeterum Verbum omnipotens cum totum habeat Patris, nihil sibi indiget dari, sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia Patris mea sunt (Joan. XVI, 15). Vers. 2. Judicare populum tuum in tua justitia, et pauperes tuos in judicio. Exponit causam quare petiverit Filio judicium dari, scilicet, ut judicet orbem terrarum per justitiam Patris, quam tamen et Filii esse non dubium est.