Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Posuerunt in coelo [ed. ,in coelum] os suum, et lingua eorum transivit super terram. Ponit in coelo os suum qui Jovem, Mercurium, caeteraque portenta quae numina Deo putat esse similia. Ponit etiam in coelo os suum qui res humanas tyrannica voluntate transgressus, malorum suorum nullum fore putat ultorem; sed potius superba iniquitate subjectus, Deum credit non cognoscere quod differt in tempore vindicare. Sequitur, et lingua eorum transivit super tertam. Super terram utique transeunt, qui ultra mensuram humanitatis loquuntur; et dum sint ipsi imbecillitate fragiles, tenere se immortales aestimant dignitates.