# In Psalterium Expositio 2.23.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lixii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.11

Vers. 9. Posuerunt in coelo [ed., in coelum] os suum, et lingua eorum transivit super terram. Ponit in coelo os suum qui Jovem, Mercurium, caeteraque portenta quae numina Deo putat esse similia. Ponit etiam in coelo os suum qui res humanas tyrannica voluntate transgressus, malorum suorum nullum fore putat ultorem; sed potius superba iniquitate subjectus, Deum credit non cognoscere quod differt in tempore vindicare. Sequitur, et lingua eorum transivit super tertam. Super terram utique transeunt, qui ultra mensuram humanitatis loquuntur; et dum sint ipsi imbecillitate fragiles, tenere se immortales aestimant dignitates.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
