# In Psalterium Expositio 2.23.26

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lixii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.26

Vers. 24. In voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Hic quoque gratia Domini significatur, qua redemit peccatores. Non enim dixit, meritis meis, sed voluntate tua deduxisti me; ad intellectum scilicet saluberrimum, ad quem post mortiferas cogitationes tanquam de loco sepulcri. Domino vivificante, reversus est. Sequitur, et cum gloria assumpsisti me. Hic denuntiat Domini incarnationem futuram, in qua hominem assumere pietate sua dignatus est. Quid enim mirabilius quam mortalem naturam incarnatione Verbi ad Patris dexteram collocatam, el eam vivos et mortuos judicaturam, quae post delictum primi hominis diabolicis tentationibus subjacebat? Unde etiam probatissime atque expresse Jonnnes Constantinopolitanus episcopus ait (In homil. de Ascens.): Cognoscamus quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis; illa natura quae audivit: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 49).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
