Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.27
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Quid enim mihi restat in coelo, el a te quid volui super terram? Postquam dixit quemadmodum a pravo sensu voluntate Domini fuerit absolutus, ad quartum venit ingressum: ubi jam bona misericordiae [ed. ,bonam misericordiam] ipsius liberatus enumerat. Nam cum dicit, Quid restat in coelo, subaudiendum est, quid amplius petam, id est, quam quod mundo daturus es? Beneficium scilicet sanctae incarnationis tuae; ut Deus homo ex duabus et in duabus naturis distinctis atque perfectis unus Christus appareat, et damnatum lege peccati per gratiam redemptionis absolvat. Increpative autem contra se dicit quod sequitur, et a te quid volui super terram? quasi diceret: Ego veritatis ignarus, qualia super terram sperabam, ut peccatorum bona cuperem habere communia, cum lu beneficia parares in aeternitate mansura? Ista sunt potius divitiae quas salubriter cupere debeamus; ista felicitas de qua se Christianus gaudeat esse locupletem; ut sit pauper in hoc sacculo, dives in coelo.