# In Psalterium Expositio 2.23.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lixii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde [ed., rectis corde] Recordatus Asaph, quoniam istius saeculi felicibus invidisset, et usque ad nimiam tristitiam inde pervenerit, quia Dominus peccatores in hoc saeculo florere pateretur, se ipse condemnans eructavit veram suavemque sententiam, dicens: Bonum esse Deum, sed his qui recto sunt corde, id est qui opera ejus studio pietatis intelligunt. Unde advertitur pravis distortisque mortalibus dispositionem ejus sacrilegis cogitationibus displicere. Sic sanis oculis serenissimus sol refulget, econtra obscurus videtur illis quorum lumina infirmitate detinentur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
