Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lixii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.23.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Secuta est causa cur gressus ejas viderentur effundi, quia peccatoribus sic fuit invidas, ut eos graviter ferret quietos. O incongruum zelum invidero perituris, et eos putare felices, quos sterna certum est damnatione percelli. Sequitur, pacem peccatorum videns. Revera quia pax ista non intelligitor, sed videtur, aspectus nostros eludens, sed in sua nece grandescens. Nam cum peccatores videntur locupletes, multisque dominari populis, et in mundo non esse quod timeant, putantur habere pacem; sed pax ista cum conscientia semper litigat, rixatur intrinsecus; et cum hostem non habeat, secum ipsa decertat.