# In Psalterium Expositio 2.23.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lixii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.23.9

Vere. 7. Prodiit [ms. G., provenit] quasi ex adipe iniquitas earum; transierunt in dispositionem cordis. Ex macie provenit malitia, quando scelus aliquod quisquam mundanis opibus desolatus excogitat. Ex adipe autem procedit iniquitas, quando hi qui affluentia praesentis saeculi, Domino praestante, repleti sunt, quidquam in divinam detractionem delinquunt. Pingue est enim validumque peccatum, quod arbitrio magis quam necessitate committitur. Nam ut exaggeraretur culpa, in abundantia rerum eos magis dicit deliquisse, quam aliquod scelus inopine excusatione cogitasse. Addidit, transierunt in dispositionem cordis. Transierunt, quasi a rectis semitis erraverunt. Nam hodieque sic dicimus: Transivit nos, quando ab aliqua veritate sensus noster erraverit. Peccatores enim, in dispositionem cordis transierunt, id est erraverunt, quando sorte teterrima rationabiles homines insensatis idolis serviebant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
