# In Psalterium Expositio 2.24.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.1

Intellectus Asaph. Intellectus significat inspectionem divinam, quam p almus iste studio pietatis omnimodis intuetur. Asaph (sicut saepe jam dictum est) interpretatur Congregatio, quae nunc vocatur Ecclesia. Ista futuras clades civitatis Jerusalem miseranda lamentatione. deplorat. Mira pictas, stupenda clementia, malum futurum praesentem sibi facere planctum; et sic dolere ventura, quasi jam probentur esse suscepta I Quod genus dictionis charitate plenum, proximique dilectione compunctum et in hoc psalmo, et in septuagesimo octavo, et in centesimo trigesimo sexto reperies fuisse cantatam. Scire autem debemus quid intersit inter poenitentes et lamentantes, quoniam sunt tristes lacrymae utrisque communes. Poenitentes pro suis peccatis, aut pro genera li talis excessibus rogant; ut Dominus delicta dimittat, ne puniat errata cum judicat. Lamentantes vero pietatis intuitu deflent civitatis ruinas, et interitum suorum civium, quem [ms. A., quae] aut jam passi, aut certe passuri sunt. Unde monet Apostolus charitatem proximi persuadens, Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Respiciamus nunc ordinem ipsum positionemque psalmorum. Septuagesimus primus psalmus promisit incarnationem Domini esse venturam. In septuagesimo secundo, postpositis erroribus, Asaph elegit quid sequatur. In praesenti nutem civitatis subversio deploratur; ut durissimus animus Judaeorum vel ipsius civitatis suae calamitatibus terreretur. Totum fecit Medicus bonus, si sanitatem recipere voluisset aegrotus. Meminerimus autem quod ecclesiastica tradit auctoritas his diebus vastatam Jerusalem, quando Christum Dominum crucifixit plebs crudelissima Judaeorum; ut non sil dubium quod temporis malum receperit praesumptionis excessus. Nunc ad reliqua transeamus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
