# In Psalterium Expositio 2.24.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.10

Vers. 8. Signa nostra non vidimus [ed., videmus], jam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. Dementissimi hominum qui talia sibi putabant post reatum signa posse praestari, qualia videbantur ante culpam tam immanissimam promereri. Veniebat utique illis in animum quantas gentes patres eorum Domino juvante prostraverint, quae regna momentanea concertatione subdiderint; et in reatu maximo constituti, ipsa sibi subtracta dicebant signa, quae patribus suis tunc devotis noverant esse collata. Sequitur, jam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. Adhuc ipsa sunt verba desperantium Judaeorum. Nam quoties antiquis temporibus Israelitae aliqua calamitate premebantur, euntes ad prophetas instruebantur ab eis jussu Domini quid facere debuissent; quibus tamen eorum duritia obedire contemnebat. Sed cum eos completo adventu Domini non haberent, dicebant a Domino se fuisse derelictos, quando eos, per quos admoneri consueverant, non videbant. De talibus enim scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, spernit (Prov. XVIII, 3). Haec omnia dici non potuerunt, nisi a populo Judaeorum, quia Romanis ista contraria erant, qui tunc nefandis idolis serviebant. Revera Asaph intelligens et sanctitate praecipuus fudit pro Judaeis mirabilem supplicationem. Sed ne inclementia Divinitatis putaretur, quod pro ipsis non probatur auditus, subjunxit culpas desperationesque Judaeorum; ut debitas ultiones susceperint merito, in quibus nulla fuit inter tam multa crimina congrua poenitudo.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
