# In Psalterium Expositio 2.24.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.11

Vers. 9. Usquequo, Deus, improperabit inimicus; irritat adversarius nomen tuum in finem? Clamat tauquam qui adjutorem petit, gemit quomodo vulneratus qui medicum quaerit, dicens Domino: Quandiu istas improperationes sustinebis, quas Judaeus tibi movet incredulus? Non ut eos perderet, quos flendos esso judicabat, sed ut confessionis beneficio mutaret in melius. Sequitur, irritat adversarius nomen tuum in finem. Hoc exponit quod superius dixit. Tandiu Dominus murmurationes patitur perfidorum, donec adversarios suos ad confessionem sui nominis miseratus adducat, Ille enim potens est sic corrigere derogantes, ut qui prius mortifere locuti sunt, postea praedicare salutariter audiantur. Irritat enim a canibus tractum est, quorum latratibus R littera plurimum sonat, in finem significat mundi vesperam, quando gens Judaeorum pro maxima parte creditura est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
