# In Psalterium Expositio 2.24.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.14

Vers. 12. Tu confirmasti in virtute tua mare; contrivisti capita draconum super aquas. Ut revera ostenderet quod superius dixit, ante saecula Regem fuisse Dominum Salvatorem, qui pro nobis pati dignatus est; ut mortem moriendo destrueret, captivis libertatem, reis praemia condonaret, refert miracula quae quondam fecit in gente Judaeorum. Confirmavit enim Rubri maris liquidas abyssos, quando in duobus lateribus sic aqua defixa esi, ut mare navigerum iter faceret esse terrenam. Sequitur, contrivisti capita draconum super aquas. Mysterium superioris miraculi decenter exponit, quia illa praefiguratio transitus maris Rubri aquas sancti baptismatis indicabat, übi capita draconum, id est spirituum immundorum perducuntur ad nihilum, quando animas quas illi peccatorum sordibus inquinant, fons salutaris emundat. Et nola quod in boc et in aliis quatuor versibus per figuram synathroesmos singulas congregat laudes; ut enumeratio ipsa virtutum animum offensi potentissimi Judicis temperaret.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
