Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Exsurge, Domine, judica causam luam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt lota die. Post cuncta quae dixit, nunc facit Judicis causam; ut cum efficacius commoveret, cui negotii sui qualitas intimatur. Nunc ad ipsum Dominum verba convertit, expetens ut causam suam contra illos dijudicet, qui non desinunt pravis murmurationibus insonare. Judicat enim causum sitam, dum errantes facit manifesta cognoscere, ut conversi praedicent quod stultis cogitationibus abnuebant. Sequitur, Memor esto improperiorum tuorum, illorum scilicet quae superius dicta sunt: Jam non est propheta, et nos non cognoscet amplius. Adjecit, eorum quae ab insipiente sunt lota die. Et hoc de superioribus pendet, quoniam ista opprobria ab insipientibus dicta venerunt. Et ne putarentur ad tempus effusa, addidit, lota die; ut ipsa continuatio mansuetudinem patientissimi Judicis indicaret.