# In Psalterium Expositio 2.24.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.5

Vers. 3. Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sanetis tuis? Haec verba non sunt irati, sed remedium magis correctionis optantis. Praevaluit revera Israelitae petitio. Ubi enim amplias religionis Christianae cultus effloruit quam in Romana urbe, quae prae caeteris terris superstitiones sibi ante gentium vindicavit? Elevata est ergo in ipsis potentia Domini, quando superbiam eorum humilitatis gratia commutavit, perducens eos in finem, id est ad Dominum Salvatorem. Quanta enim nefandissima illic sunt signa templorum! Quot Ecclesiarum coelestium et beatorum martyrum dona micuerunt! Ut utrisque conspectis, revera potentia intelligatur Domini Christi, qui ex tam superstitiosa plebe sanctissimam civitatem. Sequitur, quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! Inimicus significat populum Romanorum, qui illo tempore (sicut dictum est) insignis idolorum cultor habebatur. Qui malignatus est in locis sanctis ejus, quando sacerdotes lotaque ministeria templi in praedam missa patuerunt, cunctaque gens Hebraeorum aut gladio subjacuit, aut captivitati subjugata servivit. Hoc enim nimis acerrimum bellum Josephi Historia septem libris celebrata describit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
