# In Psalterium Expositio 2.24.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.6

Vers. 4. Et gloriati eunt qui oderunt te in medio atrio tuo; posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt. Hinc jam per contemptum sacratissimi templi major in praesumentes crescit invidia; ut ipsam quodammodo Divinitatem contempsisse videatur, quando sanctae religionis violator arguitur. Sed cum omne scelus debeat subsequi poenitudo, bic positum est, gloriati sunt, ut non solum peccasse, sed ipsum quoque malum ad gloriam suam traxisse viderentur. Addidit etiam, qui te oderunt, ut patienter non debeat sustineri, quod ab inimicis cognoscitur perpetratum. Sequitur, in medio atrio tuo. Hoc ad magnum contemptum pertinet exprimendum, ut non in extremo aliquo loco, sed in medio atrio, sacrilegium commisisse dicantur. Quod autem addidit, signa sua signa, et non cognoverunt, scilicet aquilas, dracones, caeteraque quibus in praelio uti solebat Romanus exercitus; aut certe statuas monimenta victoriae, quas imperatores supra fornices portarum in suis laudibus erigebant. Sequitur etiam cum dolore dictum, signa; ut ipsa repetitio ad vindictam celerem justum Judicem commoveret. Quae figura dicitur epembasis, quoties ad auxesim faciendam de vicino eadem verba geminantur, ostendens quia humanis est viribus applicatum, quod divina fuerat dispensatione permissum. Nam ut hunc sensum intelligas esse conceptum, intulit, et non cognoverunt. Quod si cognovissent, (ibi utique reddidissent sacrificia; non autem elegissent ad daemonum redire culturas. Quae captivitas vel ruina longis post temporibus facta est, quam cognoscitur esse prophetata. Tunc enim quando ista dicebantur, templum adhuc Jerosolymis non erat constitutum, quippe quod a Salomone filio ipsius legitur fabricatum. Unde revera coelestis prophetis magna virtus apparuit, ut ante ipsius eversio praediceretur quam ejus constructio provenire potuisset.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
