Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Sicut in via super summum: quasi in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus in idipsum: bipenni et ascia dejecerunt eam. Quantum plus inimieorum contemptus exprimitur, tantum venire vindicia celerius postulatur. Nam in his duobus versiculis dolentis animus vehementer ostenditur, ut dicat, sic posuerunt signa sua in templo tuo, quemadmodum solent statuae principum in plateis per loca edita collocari, ut viantium memoria visis talibus instruatur. Quid enim exsecrabilius quam ut boc auderent facere in penetralibus templi, quod a sacrilegis praesumitur in plateis? Sequitur alia comparationis miseranda conquestio, ut ita dicat januas illas templi reverendissimi securibus comminutas, quemadmodum excisoribus lignorum silvae solent praebere licentiam, ubi nullus custos, nullus contrarius invenitur. Antiqui autem januas a Jano dictas esse voluerunt, quod per ipsum anni (ut putabant) praeberetur ingressus. Addidit quoque, in idipsum, in templo scilicet, ut facti qualitas de loci reverentia plus doleret. Sequitur, sipenni et ascia dejecerunt eum. Bipennis est in plagas lignorum ferrum ab utraque parte formatum, quod in excidendis trabibus competenter aptatur. Dicta est autem ab eo quod bis acuta sit. Pinnum enim antiqui acutum dicebant. Ascia, id est ferrum in obunci nasi more curvatum, perquam manus artificis diligentius persequitur quod constat minutius abscidendum. Ergo ut civitatem illam ostendat funditus fuisse vastatam, per haec instrumenta fabrilia, ei magnas res simul et parvissimas dicit esse dejectas. Quidquid enim aut bipennis excidere, aut ascia persequi potuit, manus truculenta dejecit. Quo loco ad exprimendum dolorem prophetae, Jeremiae sensus ille ponendus est: Vidue si est dolor secundum dolorem meum qui factus est mihi. Dedit me Dominus in manibus, et non potero star (Thren. I, 12, 14).