# In Psalterium Expositio 2.24.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.24.8

Vers. 6. Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Crescit dolor, ubi calamitas eversionis augetur. Potuit enim bipennis et ascia sola ligna concidere, sed ad postremum ignem contigit omnia simul devorare. Sed quid, rogo, de privatis domibus fleri potuit, übi furor hostilis sancfuario Domini non pepercit? Quod autem dicit, igni incenderunt, in saecularibus litteris schema dicitur pleonasmos, ubi et superfluum aliquid poni fas est. Iu Scripturis vero divinis (ut mihi videtur) haec figura non convenit, ubi totum utile, totum necessarium, totum que perfectum est; sed magis per hunc modum locutionis dictum debemus advertere, sicut usu dicimus: Auribus meis audivi, oculis meis vidi; cum tamen nec alienis videre oculis, nec auribus audire possit extraneis. Sequitur, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Tabernaculum nominis ejus, templum fuit quod Salomon mirabili aedificatione construxit, in cujus dedicatione orans ait: Ego autem cedi ft cavi domum nomini ejus (III Reg. VIII, 21), et caetera. Istud ergo tabernaculum quod visitabat virtus coelestis, manus polluit vastatoris, et usque in terram deduxit culmina, quae ad laudem Domini probabantur esse constructa. Et nota quod in his quatuor versibus schema illud nobilissimum ponitur auxesis, quae Latine augmentum nuncupatur. Crescit enim subinde atrocitas facti, ut tam immaniter excedentibus ab omnipotenti Judice debeat obviari. Quod sive in laudibus, sive in vituperationibus militer nimis ac decenter apponitur, sicut fecit Apostolus dicens: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V, 3, 4, 5), etc.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
