Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.24.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Dixerunt in corde suo cognatio eorum inter se: Venite comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Potuissent mala superius enumerata misericordiam Domini commovere, nisi adhuc fuisset in Judaeis obstinata superbia. Nam licet talia perpessi sint, a blasphemiis eorum animus non recessit. Dixerunt enim in corde suo. Et ne pauci viderentur esse, addidit, cognatio eorum inter se; ut impoenitenti cordi merito non fuerit suspensa calamitas. Sequitur, Ve· nite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Hic verba referuntur irascentium Judaeorum, quoniam viderant eversam civitatem suam, et Dei sanctuaria profanata, insipienter et furiose dixerunt: Abjiciamus legem Domini, qui nos vindicare contempsit: non aestimantes mulio eos graviora potuisse mereri, qui crucifigere nisi sunt Dominum Christum. Talia enim Asaph ex sua persona dicere non poterat, quem praemissus tituli intellectus ornabat.