# In Psalterium Expositio 2.25.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.25.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.25.11

Vers. 9. Verumtamen faex ejus non est exinanita; bibent ex eo omnes peccatores terrae. Faeces dicuntur reliquiae vini considentes in densissimam crassitudinem, ad quas solet pervenire quando liquor ille superior probatur ex sensus. Sed quia anterius plenum calicem diximus, juste hic negavit facem ejus exinanitam, ad quam perveniri [ed., pervenire] non potuit; quoniam cunctis potantibus ejus plenitudo non deficit. Faces enim hic non sordes, sed ima ilia atque ultima vini debemus accipere. Nam quomodo faeces habere potuit, quod merum atque purum ante declaravit? Sed ut ad istam faecem cognosceres minime fuisse perventum, redit ad poculum plenum dicens: Bibent ex eo omnes peccatores terrae. Hic significat (quod saepe diximus) Judaeos in fine saeculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibituros, quando credere meruerint, seque Ecclesiae catholicae adunata fide conjunxerint. Omnes enim ad illam partem pertinent, quae credere (Domino praestante) meruerit. Multi enim peccatorum in sua obstinatione mansuri sunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
