# In Psalterium Expositio 2.27.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.11

Vers. 9. Nunquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira misericordiam suam? Oblivisci illud possumus quod nobis accedit et recedit; Deo autem, cui misericordia substantialiter inest, quemadmodum potest oblivisci, quod ab ipso non probatur auferri? Hi nc ergo praenuntiabat misereri Deum, quia ejus praevidebat adventum. Nam quae fortior misericordia quam unde mundi clades cognoscitur esse sublata? Sequitur, aut continebit in ira misericordiam suam. Respice quam mirabili ordine adventus iste descriptus est? Ubique misericordia ponitur, quia miseris res tanta praestatur. Facilius est enim Domino continere iram, quae ab ejus tranquillitate cognoscitur aliena; sed magis ad misericordiam pronus esse credatur, quae nunquam ab ejus majestate dividitur; sicut per Isaiam dicit: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis (Isai. LVII, 16). Quapropter non in ira continebit misericordiam, sed in misericordia iram potius abstinebit, si tamen in hoc saeculo conversio devota proveniat. Et memento quod ira in Domino abusive, non proprie, dicatur. Peractum est deliberativum dicendi genus, cujus membra suis versibus apta reddamus. Cogitatio ipsius habuit dies antiquos et annos aeternos suis qualitatibus et efficientiis comparare, quas partes in sua mente reposuit, et in eis spiritum suum diutinis fluctuationibus ventilavit: elegit tamen tertiae partis (sicut in deliberationibus fieri solet) certam absolutamque sententiam. Dixit enim: Nunquid in aeternum projiciet Deus, aut non apponet ut beneplacitum sit ei adhuc? et reliquos duos versus, qui in praedictam videntur et comprobantur convenire sententiam.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
