Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum. Commutationem de se factam in sua dicit permanere memoria, quia meliora meretur suscipere, qui collata bona de corde non probatur amittere. Sed ne tantum de sc exsultare videretur, sequitur, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum; utique quae humano generi pius miserator indulsit. Primum, quod Adam fecit ad imaginem et similitudinem suam; deinde, quod oblationem Abel justi susceperit; quod in Arca Noe Crescente diluvio in mysterium Ecclesiae animalia diversa salvaverit; ut lilium suum offerente, typum sui adventus coelesti pietate monstraverit; postremo, quod ipse ad liberandum hominem venire dignatus est. Haec erant ab initio, credo, mirabilia quae sanctum virum sua recordatione mulcebant.