# In Psalterium Expositio 2.27.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.15

Vers. 13. Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? Venit ad laudes Domini, quibus fortitudinem ejus mansuetudinemque commemorat; ut benevolentiam piissimi judicis facilius impetrarent iterata praeconia. Apparet quippe sanctum virum certissima fuisse pollicitum. Constat enim et libris eum et operibus eruditum, quando ad paternas laudes devota exsultatione prorupit. Dicit enim: Deus, in sancto via tua. Sanctus, Christus est Dominus, sicut ipse dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Idem ipse viam se dicit, ut est illud: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Sed cum fidem hominibus praebuit, qua Pater perfectissime nosceretur, via Patris juste dicitur, quia per ipsum, quemadmodum Trinitas coleretur, accepimus. Ipse enim dixit: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Sequitur, quis Deus magnus sicut Deus noster? Jam quasi eruditus, in Spiritu sancto laetus exsultat, potentiamque Domini universis praeferens simulacris, quae falsa persuasione in terra colebantur; illa enim erant vilissima, infirma, despicienda; Dominus autem noster magnus, fortis et terribilis, omnia faciens quaecunque vult in coelo et in terra. Ergo hic versus contra illos increpandos dicitur, qui adhuc superstitionum errore caecabantur; ut infelices agnoscant quem refugiunt, quos sequuntur. Hoc schema dicitur syndyasmos, quod Latine interpretatur collatio, sive conjunctio; fit autem ex comparatione contrariorum, quando aut personae, aut causae sive in contrarium, sive in simile comparantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
