Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Tu es, Deus, qui facis mirabilia solus: notam fecisti in populis virtutem tuam. Cum dicit: Tu es, Deus, essentiam divinae Majestatis ostendit; sicut ipso dicit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Esse enim ipsi proprie convenit, qui ut sit, nullius adjutorio continetur; sed naturae suae potentia semper magnus, semper excelsus, semper incommutabilis perseverat. Quapropter ipse est qui facit mirabilia solus. Nam licet haec et sanctis suis facere saepe praestiterit, solus tamen est qui mirabiles operationes ad effectum suae voluntatis adducit. Sed videamus quare dixerit, solus, cum et Filius et Spiritus sanctus cooperentur in omnibus? Solus dixit, quia Trinitatem sanctam unum Dominum, unum Deum veraciter Confitemur, sicut ipse dicit: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. Sequitur, notam fecisti in populis virtutem tuam, id est, cum in hunc mundum misit Dominum Salvatorem, qui, sicut dicit Apostolus, Dei virtus est, et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Notum enim fecit, quando cum et illi notum habuerunt qui facie tenus sciebant, et illi altius contemplati sunt, qui eum Patris Filium fideli mente crediderunt. Notus ergo factus est populis infidelibus solummodo corpore, fidelibus autem et Divinitate; sicut in Evangelio dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).