# In Psalterium Expositio 2.27.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.19

Vers. 17. Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes: etenim sagittae tuae per transierunt. Multitudo sonitus aquarum est, quando psalmodia dulcis offertur, quando gemitibus ac lacrymis culpa diluitur, quando gratia pro suscepto munere referuntur; et quasi mare confragosum, ita io sanctis Ecclesiis resonant diversa vota populorum. Sed quare sit factus sonitus multitudinis aquarum, pulchre subjecit: quia vocem dederunt nubes. Nubes, praedicatores significare saepe jam diximus; de quibus scriptum est: Mandabo nubibus Iheis ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Qui vocem suam magnam dederunt, cum praecepta Domini vulgaverunt in toto orbe terrarum, sicut et alius psalmus ante praedicavit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Hinc sonitus venit aquarum, hinc turbatae sunt abyssi: quia verba ista praedicationum errantibus populis devotionis studia contulerunt. Sequitur, etenim sagittae tuae pertransierunt. Sagittas hic evangelistas decenter advertimus, qui praedicationibus suis devotos populos usque ad cordis intima medicinaliter transfoderunt. non inflicto vulnere, sed salute.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
