# In Psalterium Expositio 2.27.21

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.21

Vers. 19. In mari vice tuae, et semitae tuae in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur. Si ad litteram hoc velis accipere, In mari fuit via ejus, quando super dorsa pelagi visualiter ambulans, Petrum apostolum ut ad se veniret evocavit. Sive magis illud intelligendum est: In mari viae tuae, in cogitationibus hominum, quae velut mare perfidum fluctuant: ubi tamen ille vias habet, quando eos sibi larga pietate subdiderit. Aquae multae, eadem conversorum est turba gentilium: ubi sunt semitae Domini, id est viae ipsius, dum ad eos venire dignatur. Sequitur, et vestigia tua non cognoscentur. Hoc cum imputatione legendum est; ut cum palam venerit, tantisque se demonstraverit miraculis, non sit tamen cognitus ab infidelibus Judaeis. Merito ergo illis exprobrat, qui tantae majestati et tam praesentibus beneficiis credere noluerunt. Vestigia siquidem significant praesentiam corporalem; nam vestigium est plantae signum, quod facimus ambulantes.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
