# In Psalterium Expositio 2.27.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.5

Vers. 3. Memor fui Dei et dele talus sum; exercitatus tum, et defecit paulisper spiritus meus. Ecce quemadmodum refectus est, qui mundanis rebus animam suam consolatam fuisse denegavit. Nam cum Dei memores sumus, lotius munere suavitatis explemur; nec potest aliquid par esse, quando nos coeperit gratia divina saliare. Sequitur, exercitatus sum et defecit paulisper spiritus meus. Exercitatum se dicit in illa contemplatione divina, cum tractaret qua sapientia cuncta disponat, quali potentia universa contineat: omnia simul faciens, et tara multa mirabili ordinatione dispensans. Et necesse erat ut intellectus ejus deficeret, cum se in una retractatione tam innumerabilia, tam ingentia congregassent, sicut alibi legitur: Consideravi opera tua, et expavi (Habac. III, 2). Bene autem posuit, paulisper, quoniam etsi ad tempus visus est defecisse, paulo post intelligitur potuisse recreari.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
