# In Psalterium Expositio 2.27.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.27.6

Vers. 4. Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus. Venit ad secundam narrationem, in qua cogitationum suarum aestus enumerat. Dicit enim oculos suos anticipasse vigilias, quas in Dei laudibus solemniter exhibebat. Istas usus noster consuevit vocare nocturnos. Hoc enim illis necesse est contingere, qui ad spirituales cogitationes semper intenti sunt. Reddit enim cura pervigiles sensus, nec somnum capiunt, nisi qui universa sollicitudine vacuantur. Sequitur, turbatus sum, et non sum locutus. Ostendit revera tempus fuisse nocturnum, quando ipse homo recogitans animi sui secreta perquirit. Turbatus est quippe recordatione peccantium, quia humanum genus in delictorum praecipitia corruebat, et pio dolore pro aliis cruciabatur, qui jam vitia mundana transcenderat. Tacuit ergo, quoniam profunda nocte non habebat solatium humani colloquii: quo tempore cautius cogitat quicunque deliberat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
