Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei sui, et mandata ejus exquirant. Utilitas paternae praedicationis hic evidenter ostensa est, ut posteri eorum spem suam non ponant in lege quae punit, sed in gratia concessa quae redimit. Sequitur, et non obliviscantur operum Dei sui, sicut fecerunt perfidi Judaei, qui, oblito auctore suo, ad culturas se daemonum transtulerunt. Addidit, et mandata ejus exquirant. Ipsa est enim Dei summi vera recordatio, si mandata ejus devotis mentibus impleamus.