# In Psalterium Expositio 2.28.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.12

Vers. 12. Filii Ephraim intendentes arcum, et mittentes sagittas, conversi sunt in die belli. Ephraim interpretatur frugifer, sive ubertas. Hie filius fuit Joseph junior, quem Jacob avus suus primario loco praeposteratis manibus benedixisse legitur in Veteri Testamento (Gen. XLVIII, 15). Ejus filii abundantes muneribus divinis, et paterna benedictione pollentes, defectu fidei corruerunt. Intenderunt enim arcum, et miserunt sagittas, quando admonente Moyse dixerunt: Quaecunque locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus (Exod. XIX, 8). Conversi sunt autem in die belli, quando Aaron dixerunt: Fac nobis deos quos adoremus (Ibidem, XXXII, 1). Vides omnia parabolis et propositionibus explicari. Nam iste sensus ad illos pertinet qui aliquid praecipitata festinatione promittunt, nec tamen in ea cupiunt perseverare sententia, sicut Petro apostolo contigit, qui ter negavit eum, cum quo se promiserat esse moriturum (Matth. XXVI, 35).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
