Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Vers. 14. Et obliti sunt benefactorum [ed. ,beneficiorum] ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis. Causa redditur quomodo filii Ephraim conversi fuerint in die belli; scilicet quia Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare, et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis. Hoc sic planum est, ut expositione non egeat.