# In Psalterium Expositio 2.28.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.13

Vers. 13. Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Vers. 14. Et obliti sunt benefactorum [ed., beneficiorum] ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis. Causa redditur quomodo filii Ephraim conversi fuerint in die belli; scilicet quia Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare, et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis. Hoc sic planum est, ut expositione non egeat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
