# In Psalterium Expositio 2.28.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.14

Vers. 15. Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra AEgypti, in campo Taneos. Venit ad tertiam partem in qua, post transitum maris Rubri, beneficia collata describit. Isti sunt quos superius dixit, genus pravum et peramarum. Narrat enim, coram patribus eorum facta miracula, id est, Moyse, Aaron, aliisque senioribus; ut manifestis rebus constantius credere debuissent, cum patrum dulcis ac firma soleat esse relatio. Et ut omnem scrupulum dubitationis adimeret, et provinciam dixit et locum ubi noscuntur facta quae dicta sunt. Sed nec hoc vacat quod dicit: In campo Taneos. Tanis enim significat humile mandatum, quod in terris positus Christus docuisse cognoscitur, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Hoc etiam coram patribus fecit, quando Novi Testamenti mandata praedicavit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
