# In Psalterium Expositio 2.28.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.19

Vers. 20. Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram concitaverunt Excelsum in siccitate. Apposuerunt dicit, adjecerunt, ut inter tanta miracula non crederent, cum etiam ipsorum elementorum conversa natura proclamaret. Peccare dixit, non credere, quod nimis improbum constat esse delictum, a Deo beneficia petere, eisque perceptis debitas gratias non referre. Sequitur, in ira concitaverunt Excelsum in siccitate. Saepe diximus tropicas esse istas locutiones, quae Domino verba tribuunt infirmitatis humanae; ut res arduae nostraeque conceptioni difficiles possint evidentius explanari. In iram concitaverunt, quando eum non credebant difficilia sibi facere, quem videbant tam ingentia posse complere. Hoc enim in Deo gravissimum constat esse peccatum, ut quidquam illi impossibile dicatur, qui summe valet efficere, quod decernit implere. Dene autem dictum est, in siccitate, non tantum terrae quam mentis, qui tot miraculis compluti, perfidiae suae sterilitate siccati sunt: quia totum carnalibus desideriis applicantes, ventre tan· tum, non sensibus explebantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
